ARUGIA

ARUGIA
ARUGIA
apud Plin. l. 33. c. 4. ubi de aurifodinis Hispaniae, Aurum arugiâ quaesitum non coquitur, sed statim suum est. Et, tertia ratio opera vicerit gigantum, cuniculis per magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina, eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies, arrugias id genus vocant: Vox e Graeco petita, fossione quaestum aurum, quod a ramentitio distinguitur, notat. Graece enim ὀρυγίας dicitur: Strabo ὀρυκτὸν vocat, quod in Arabiae cuniculis effodiebatur: ὑπόνόμους Agatharchides et Diodorus appellant. Cuiusmodi aurum eruebatur quoque in Aegypto Aethiopiae contermina. Graecis autem nominibus adeo concepta fuiste omnia aurariae μεταλλείας in Hispania, ut follas etiam vocaverint agogas, diximus supra. Vide Salmas. ad Solin. p. 1076.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AURUM Arugia — Hispanis dicebatur, Pliniô teste l. 33. c. 4. fossione quaesitum aurum; quasi ὀρυκτὸν: cuiusmodi in Arabia cuniculis effodi, in Aegypto item, tradit Agatharchides, uti diximus supra in voce Arugia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AURUM Cuniculis effoslum — vide supra Arugia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”